monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XXXIII <<<     >>> XXXV

Caput XXXIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Et tamen quod vivitis Dei est, qui vobis parcendo admonet, ut corrigamini paenitendo; qui vobis etiam ingratis praestitit, ut vel sub nomine servorum eius vel in locis martyrum eius hostiles manus evaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse perhibentur, quo quisquis confugeret ab omni noxa liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem civitatis.
2 Mirandum in honorem Christi processit exemplum. Hoc constituerunt eversores Urbis, quod constituerant antea conditores. Quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut civium suorum numerus suppleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium numerositas servaretur?